{
    "translation": "Vulgata Clementina",
    "abbreviation": "vulgate",
    "lang": "la",
    "language": "Latin",
    "direction": "LTR",
    "encoding": "UTF-8",
    "book_nr": 62,
    "book_name": "I Ioannes",
    "chapter": 1,
    "name": "I Ioannes 1",
    "verses": [
        {
            "chapter": 1,
            "verse": 1,
            "name": "I Ioannes 1:1",
            "text": "Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostr\u00e6 contrectaverunt de verbo vit\u00e6 : "
        },
        {
            "chapter": 1,
            "verse": 2,
            "name": "I Ioannes 1:2",
            "text": "et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam \u00e6ternam, qu\u00e6 erat apud Patrem, et apparuit nobis : "
        },
        {
            "chapter": 1,
            "verse": 3,
            "name": "I Ioannes 1:3",
            "text": "quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. "
        },
        {
            "chapter": 1,
            "verse": 4,
            "name": "I Ioannes 1:4",
            "text": "Et h\u00e6c scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.  "
        },
        {
            "chapter": 1,
            "verse": 5,
            "name": "I Ioannes 1:5",
            "text": " Et h\u00e6c est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis : quoniam Deus lux est, et tenebr\u00e6 in eo non sunt ull\u00e6. "
        },
        {
            "chapter": 1,
            "verse": 6,
            "name": "I Ioannes 1:6",
            "text": "Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. "
        },
        {
            "chapter": 1,
            "verse": 7,
            "name": "I Ioannes 1:7",
            "text": "Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. "
        },
        {
            "chapter": 1,
            "verse": 8,
            "name": "I Ioannes 1:8",
            "text": "Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. "
        },
        {
            "chapter": 1,
            "verse": 9,
            "name": "I Ioannes 1:9",
            "text": "Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. "
        },
        {
            "chapter": 1,
            "verse": 10,
            "name": "I Ioannes 1:10",
            "text": "Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.   "
        }
    ]
}