{
    "translation": "Vulgata Clementina",
    "abbreviation": "vulgate",
    "lang": "la",
    "language": "Latin",
    "direction": "LTR",
    "encoding": "UTF-8",
    "book_nr": 43,
    "book_name": "Ioannes",
    "chapter": 3,
    "name": "Ioannes 3",
    "verses": [
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 1,
            "name": "Ioannes 3:1",
            "text": "Erat autem homo ex pharis\u00e6is, Nicodemus nomine, princeps Jud\u00e6orum. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 2,
            "name": "Ioannes 3:2",
            "text": "Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest h\u00e6c signa facere, qu\u00e6 tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 3,
            "name": "Ioannes 3:3",
            "text": "Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 4,
            "name": "Ioannes 3:4",
            "text": "Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris su\u00e6 iterato introire et renasci ? "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 5,
            "name": "Ioannes 3:5",
            "text": "Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 6,
            "name": "Ioannes 3:6",
            "text": "Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 7,
            "name": "Ioannes 3:7",
            "text": "Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 8,
            "name": "Ioannes 3:8",
            "text": "Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 9,
            "name": "Ioannes 3:9",
            "text": "Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt h\u00e6c fieri ? "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 10,
            "name": "Ioannes 3:10",
            "text": "Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Isra\u00ebl, et h\u00e6c ignoras ? "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 11,
            "name": "Ioannes 3:11",
            "text": "Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 12,
            "name": "Ioannes 3:12",
            "text": "Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis c\u00e6lestia, credetis ? "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 13,
            "name": "Ioannes 3:13",
            "text": "Et nemo ascendit in c\u00e6lum, nisi qui descendit de c\u00e6lo, Filius hominis, qui est in c\u00e6lo. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 14,
            "name": "Ioannes 3:14",
            "text": "Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis : "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 15,
            "name": "Ioannes 3:15",
            "text": "ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam \u00e6ternam. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 16,
            "name": "Ioannes 3:16",
            "text": "Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam \u00e6ternam. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 17,
            "name": "Ioannes 3:17",
            "text": "Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 18,
            "name": "Ioannes 3:18",
            "text": "Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 19,
            "name": "Ioannes 3:19",
            "text": "Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 20,
            "name": "Ioannes 3:20",
            "text": "Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus : "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 21,
            "name": "Ioannes 3:21",
            "text": "qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.  "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 22,
            "name": "Ioannes 3:22",
            "text": " Post h\u00e6c venit Jesus et discipuli ejus in terram Jud\u00e6am : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 23,
            "name": "Ioannes 3:23",
            "text": "Erat autem et Joannes baptizans, in \u00c6nnon, juxta Salim : quia aqu\u00e6 mult\u00e6 erant illic, et veniebant et baptizabantur. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 24,
            "name": "Ioannes 3:24",
            "text": "Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 25,
            "name": "Ioannes 3:25",
            "text": "Facta est autem qu\u00e6stio ex discipulis Joannis cum Jud\u00e6is de purificatione. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 26,
            "name": "Ioannes 3:26",
            "text": "Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 27,
            "name": "Ioannes 3:27",
            "text": "Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de c\u00e6lo. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 28,
            "name": "Ioannes 3:28",
            "text": "Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 29,
            "name": "Ioannes 3:29",
            "text": "Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 30,
            "name": "Ioannes 3:30",
            "text": "Illum oportet crescere, me autem minui. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 31,
            "name": "Ioannes 3:31",
            "text": "Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de c\u00e6lo venit, super omnes est. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 32,
            "name": "Ioannes 3:32",
            "text": "Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 33,
            "name": "Ioannes 3:33",
            "text": "Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 34,
            "name": "Ioannes 3:34",
            "text": "Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 35,
            "name": "Ioannes 3:35",
            "text": "Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. "
        },
        {
            "chapter": 3,
            "verse": 36,
            "name": "Ioannes 3:36",
            "text": "Qui credit in Filium, habet vitam \u00e6ternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.   "
        }
    ]
}