{
    "translation": "Vulgata Clementina",
    "abbreviation": "vulgate",
    "lang": "la",
    "language": "Latin",
    "direction": "LTR",
    "encoding": "UTF-8",
    "book_nr": 42,
    "book_name": "Lucas",
    "chapter": 4,
    "name": "Lucas 4",
    "verses": [
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 1,
            "name": "Lucas 4:1",
            "text": "Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 2,
            "name": "Lucas 4:2",
            "text": "diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 3,
            "name": "Lucas 4:3",
            "text": "Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 4,
            "name": "Lucas 4:4",
            "text": "Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 5,
            "name": "Lucas 4:5",
            "text": "Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terr\u00e6 in momento temporis, "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 6,
            "name": "Lucas 4:6",
            "text": "et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 7,
            "name": "Lucas 4:7",
            "text": "Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 8,
            "name": "Lucas 4:8",
            "text": "Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 9,
            "name": "Lucas 4:9",
            "text": "Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 10,
            "name": "Lucas 4:10",
            "text": "Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te : "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 11,
            "name": "Lucas 4:11",
            "text": "et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 12,
            "name": "Lucas 4:12",
            "text": "Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 13,
            "name": "Lucas 4:13",
            "text": "Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.  "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 14,
            "name": "Lucas 4:14",
            "text": " Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galil\u00e6am, et fama exiit per universam regionem de illo. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 15,
            "name": "Lucas 4:15",
            "text": "Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 16,
            "name": "Lucas 4:16",
            "text": "Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 17,
            "name": "Lucas 4:17",
            "text": "Et traditus est illi liber Isai\u00e6 prophet\u00e6. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat : "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 18,
            "name": "Lucas 4:18",
            "text": "Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 19,
            "name": "Lucas 4:19",
            "text": "pr\u00e6dicare captivis remissionem, et c\u00e6cis visum, dimittere confractos in remissionem, pr\u00e6dicare annum Domini acceptum et diem retributionis. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 20,
            "name": "Lucas 4:20",
            "text": "Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 21,
            "name": "Lucas 4:21",
            "text": "C\u0153pit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est h\u00e6c scriptura in auribus vestris. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 22,
            "name": "Lucas 4:22",
            "text": "Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis grati\u00e6, qu\u00e6 procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ? "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 23,
            "name": "Lucas 4:23",
            "text": "Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 24,
            "name": "Lucas 4:24",
            "text": "Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 25,
            "name": "Lucas 4:25",
            "text": "In veritate dico vobis, mult\u00e6 vidu\u00e6 erant in diebus Eli\u00e6 in Isra\u00ebl, quando clausum est c\u00e6lum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra : "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 26,
            "name": "Lucas 4:26",
            "text": "et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoni\u00e6, ad mulierem viduam. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 27,
            "name": "Lucas 4:27",
            "text": "Et multi leprosi erant in Isra\u00ebl sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 28,
            "name": "Lucas 4:28",
            "text": "Et repleti sunt omnes in synagoga ira, h\u00e6c audientes. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 29,
            "name": "Lucas 4:29",
            "text": "Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat \u00e6dificata, ut pr\u00e6cipitarent eum. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 30,
            "name": "Lucas 4:30",
            "text": "Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.  "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 31,
            "name": "Lucas 4:31",
            "text": " Et descendit in Capharnaum civitatem Galil\u00e6\u00e6, ibique docebat illos sabbatis. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 32,
            "name": "Lucas 4:32",
            "text": "Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 33,
            "name": "Lucas 4:33",
            "text": "Et in synagoga erat homo habens d\u00e6monium immundum, et exclamavit voce magna, "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 34,
            "name": "Lucas 4:34",
            "text": "dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 35,
            "name": "Lucas 4:35",
            "text": "Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum d\u00e6monium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 36,
            "name": "Lucas 4:36",
            "text": "Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ? "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 37,
            "name": "Lucas 4:37",
            "text": "Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.  "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 38,
            "name": "Lucas 4:38",
            "text": " Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 39,
            "name": "Lucas 4:39",
            "text": "Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 40,
            "name": "Lucas 4:40",
            "text": "Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 41,
            "name": "Lucas 4:41",
            "text": "Exibant autem d\u00e6monia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.  "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 42,
            "name": "Lucas 4:42",
            "text": " Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turb\u00e6 requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 43,
            "name": "Lucas 4:43",
            "text": "Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum. "
        },
        {
            "chapter": 4,
            "verse": 44,
            "name": "Lucas 4:44",
            "text": "Et erat pr\u00e6dicans in synagogis Galil\u00e6\u00e6.   "
        }
    ]
}